[183] EPISTOLA LXXXIII.

Clarissimo Viro

D. SUFFRIDO PETRO,

Amico & Domino suo observando S.

Coloniam Agripp.

IANI GULJELMII B. M. civis & amici a primis incunabulis mei, Ciceronem, uti is inventus a nobis est, qua diligentia conservatum hucusque perduxerim, testes habeo plurimos, SUFFRIDE PETRE, Vir Clarissime, & nisi temporis brevitate excluderer, indicare nunc tibi quoque pluribus possem. Mora sane ista longa nimis, imo intolerabilis mihi visa fuit nostratium, quibus vix tandem tot meis literis responsum potui extorquere: quod eo tamen gratius mihi est, quo rectius meliusque cecidisse meam in abducendo ex Gallia Cicerone operam video, dum tibi eum curae porro & cordi futurum ex tua ad Cl. CUJACIUM & ex D. ARNOLDI BONNI ad me epistola intellexi: tibi, inquam, de quo optima quaeque sibi pollicitum ipsummet GULJELMIUM, & merito, fuisse, adprime novimus. Post receptas igitur, ut dixi, ex patria literas, confectis Geneva (nam istic nonnihil invitus licet, substiti) rebus meis, huC veni ante dies sex, PAULOQUE MELISSO, amico cum meo, tum GULJELMII nostri summo, & tui imprimis studioso hasce ad te literas commisi, quibus id nunc rogatum te velim, edoceas me quam primum, quo meliori modo & per quem commode tutoque perferri ad te sarcinam istam, cui jamdudum ista, quae ad Ciceronem spectant, inclusa apud me delitescunt, cupias. Ego enim aegre ea cuiquam, nisi certo & exploratae fidei homini, ausim commendare. Tuum etiam ad CUJACIUM scriptum apud me integrum tibi erit, donec, quid fieri hic a me velis, intelligam: Bituriges enim id mittere sine ulteriore mandato nolui, ne poscere ab viro illo doctissimo videamur, quod inscio illo, invitis multis, rogantibus aliquibus Germaniae redditum apud nos habemus. Ego GRINAEI convictu utor, utarque volente DEO per mensem adhuc unum aut alterum. Vale, Vir Clarissime, & proxime quam tuas accepero, prolixiores a me exspecta. Raptim Basileae Kalend. Iunii. LXXXVI.

T. AUGUSTINUS KOCKERTUS

LUBECENSIS.